- QUADRA
- QUADRAin veteri Glossario tessera exponitur: ubi tamen male de tesseris frumentariis, a nonnullis accipitur, ut quae longiores, quam lationres erant. Κύβον itaque denotat, seu tesseram aleatoriam, de qua suô locô. Apud Scriptores Ecclesiae Romanae maxime de quadra panis, apud Monachos, sumitur. Ioann. Laudensis, in Vita peiri Damiani, num. 24. Sola panis qudra cum crudis oleribus cenanti apponitur. Hinc per quadras panes partiri, apud Gregorium M. l. 1. dial. c. 11. Vide quae hanc in rem congessit Haeftenus, Disquisit. Monastic. tract. 3. disquis. 4. et quae dicemus infra. Sed et panes in quadras, quadrae in bucceas secabantur antiquitus, Casaubonus ad August. Suetonii, c. 76. cuiusmodi bucceas δήγματα Graecis esse dictas, videbimus infra voce Tridacna. Sic quadra placentae occurrit, apud Martialem, l. 3. Epigr. 77.Nec te liba iuvant, nec sectae quadra placentae,Namque et placentae apud Romanos in similia frusta secabantur, quorum unumquodque quadra vocabatur; uti etiam videre est ex eiusdem l. 9. Epigr. 92. v. ult. At Quadra vestis, Vide infra Quadrata Vestis; uti de. Quadris in notis seu scutulis vestium, Quadraturae vitreae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.